Epistola I B. Joannis*

Caput 5: Versus 6

Hic est,etc. Quia sola fides et confessio divinitatis non sufficit ad salutem et ad viucendum mundum, addit et de humanitate: propterea expressit sanguinem.Spiritus.Id est, humana anima quam emisit in passione;aqua et sanguis,quae fluxerunt de latere. Hoc fieri non posset, si veram carnis naturam non haberet. Sed et ante passionem, sudor qui factus est sicut guttae sanguinis ostendit veritatem carnis. Hoc autem quod de latere jam mortui contra naturam aqua sanguis vivaciter fluxit, testabatur quod corpus Domini post mortem melius esset victurum, et mors ejus vitam nobis daret. Quod vero sudor sicut sanguis in terram fluebat, signabat quod suo sanguine Ecclesiam toto orbe lavaret.
(* Traductions européennes)